HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXVIII: Quod gloriose susceptus Dominus flevit super civitatem

#Matth. XXI; Marc. XI; Luc. XVI; Joan. XII#Luc. I#Luc. XIX#Jer. VIII#Gal. VI.#Prov. XIV

Et cum appropinquasset Jesus ad descensum montis Oliveti, multi descendentium cum eo substernebant vestimenta sua in via, alii caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Turba autem multa, quae convenerat ad diem festum, et pueri, et plebecula Hierosolymorum tollentes ramos olivarum, processerunt ei obviam. Et qui praecedebant, et qui sequebantur clamabant: Osanna filio David. Et est Osanna verbum Hebraeum, compositum ex corrupto et integro. Osi enim sonat salva, vel salvifica. Anna est interjectio obsecrantis, sicut papae admirantis. Quae quia in Latino eloquio non habetur, pro ea posuit Hieronymus noster obsecro. Est ergo Osanna, quasi osi anna, salva obsecro. Et est una dictio, ut diximus, vel duae per elipsim, id est per elisionem, vel per subtractionem unius litterae, quae est i prolatae. Vel est una dictio, et construitur ita, dicentes: Filio David Osanna, id est salva obsecro; vel sunt duae dictiones, et tunc legitur ita, dicentes: Osanna, o fili David. Et post, convertendo sermonem inter se, dicebant: Benedictus qui venit rex in nomine Domini, subaudi sit vel est, et benedictum quod venit regnum patris nostri David, quasi dicat: Hic est de quo dictum est: Dabit illi Dominus sedem David patris ejus. Et iterum, convertentes verba ad ipsum, dicebant: Osanna in excelsis, quia licet forte petebant sublimitatem regni terreni, tamen prophetice nescientes eum Regem coeli et angelorum praedicabant. Et quidam Pharisaeorum de turba dicebant ei, ut increparet discipulos. Quibus respondit: Hi si tacuerint, lapides clamabunt, quia in passione his tacentibus prae timore, petrae scissae clamaverunt eum Dominum mundi. Et, ut appropinquavit Jerusalem, flevit super civitatem, dicens: Quia si cognovisses, et tu, subaudi fleres, quia circumdabunt te inimici tui vallo, et non relinquent in te lapidem super lapidem, quasi dicat: Si cognosceres ruinam tuam futuram, et causam ejus, quae abscondita sunt tibi in hac die, quae ad pacem tibi est, fleres. Quod autem illa Jerusalem prior funditus eversa sit apparet, quia locus Calvariae, qui tunc erat extra eam et sepulcrum modo sunt in ea. Helius enim Adrianus eam penitus eversam reparavit, mutavitque locum et nomen, vocans eam Heliam. Merito autem eam perituram dixit Dominus, quia, cum milvus et hirundo cognoscant tempus suum, ipsa non cognovit tempus visitationis suae. Et cum intrasset urbem, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Turbae autem dicebant esse Jesum prophetam a Nazareth. Memoriam hujus processionis Dominicae semel quotannis recolit Ecclesia. Egrediuntur enim fideles cum ramis quasi obviam Domino extra muros civitatis, et vadunt usque ad crucem aliquam, in qua ramos, quos gestant, affligentes deponunt, quasi diceret Ecclesia: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi!Ideo autem orando eunt usque ad crucem, quia sic ostenditur eis non esse sperandum in quantalibet gloria mundi, quia extrema gaudii luctus occupat. Pro eadem significatione in illa die, gaudio processionis subditur evangelium Dominicae Passionis. Forte quia et Dominus exsultationi inseruit lamentum suum, et nos processioni passionem, quia passio fuit causa eversionis, pro qua flevit. Ecclesiae quidem illae, quae eadem die Dominicalem processionem isti praemittunt, rectius faciunt, quia non pro ista illa est dimittenda. Similiter illae quae pontifici suo, extra urbem posito, in praedicto loco crucis ei occurrunt, et ipso populum praecedente, in civitatem regrediuntur, ordinatius faciunt.